Commonwealth Forums

Full Version: Prayers for Msgr. McQueeny
You're currently viewing a stripped down version of our content. View the full version with proper formatting.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur;
R. Et renovabis faciem terrae.

Oremus:
Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

The Magnificat
Magnificat * anima mea Dominum,
et exultavit spiritus meus * in Deo salvatore meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae. *
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,*
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies *
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo, *
dispersit superbos mente cordi sui;
deposuit potentes de sede *
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis *
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, *
recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros, *
Abraham et semini eius in saecula.

Prayer for Ordering A Life Wisely
Concede mihi, misericors Deus, quae tibi sunt placita, ardenter concupiscere, prudenter investigare, veraciter agnoscere, et perfecte adimplere ad laudem et gloriam Nominis tui.
Ordina, Deus meus, statum meum et quod a me requiris, ut faciam, tribue ut sciam; et da exsequi sicut oportet et expedit animae meae.
Da mihi, Domine Deus meus, inter prospera et adversa non deficere, ut in illis non extollar, et in istis non deprimar. De nullo gaudeam vel doleam, nisi quod ducat ad te, vel abducat a te. Nulli placere appetam, vel displicere timeam nisi tibi.
Vilescant mihi, Domine, omnia transitoria, et cara mihi sint omnia aeterna. Taedeat me gaudii quod est sine te, nec aliud cupiam quod extra te. Delectet me, Domine, labor, qui est pro te; et taediosa sit mihi omnis quies, quae est sine te.
Da mihi, Deus meus, cor meum ad te dirigere, et in defectione mea cum emendationis proposito constanter dolere.
Fac me, Domine Deus meus, oboedientem sine contradictione, pauperem sine deiectione, castum sine corruptione, patientem sine murmuratione, humilem sine fictione, hilarem sine dissolutione, maturum sine gravedine, agilem sine levitate, timentem te sine desperatione, veracem sine duplicitate, operantem bona sine praesumptione, proximum corripere sine elatione, ipsum aedificare verbo et exemplo sine simulatione.
Da mihi, Domine Deus, cor pervigil, quod nulla abducat a te curiosa cogitatio: da nobile, quod nulla deorsum trahat indigna affectio; da rectum, quod nulla seorsum obliquet sinistra intentio: da firmum, quod nulla frangat tribulatio: da liberum, quod nulla sibi vindicet violenta affectio.
Largire mihi, Domine Deus meus, intellectum te cognoscentem, diligentiam te quaerentem, sapientiam te invenientem, conversationem tibi placentem, perseverantiam fidenter te expectantem, et fiduciam te finaliter amplectentem. Da tuis poenis hic affligi per paenitentiam, tuis beneficiis in via uti per gratiam, tuis gaudiis in patria perfrui per gloriam: Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

The Nunc Dimittis
Nunc dimittis servum tuum, Domine * Secundum verbum tuum in pace:
Quia viderunt oculi mei * salutare tuum
Quod parasti * ante faciem omnium populorum:
Lumen ad revelationem gentium, * Et gloriam plebis tuae Israel.

Benedicat + vos omnipotens Deus: Pater, et Filii, et Spiritus Sanctus. Amen
Reference URL's